ALMORAVIEAE

ALMORAVIEAE
ALMORAVIEAE
Mautitaniae Regnô Zeneros pepulerunt, ipsi postea ab Almohadis praedictis exturbati. A. namque. C. 1052. Lautunii Almoravidae, Africae populi ad montem Atlantem, creatô Rege, Zenetorum Imperio finem imposuerunt, ac in Africa et Hispania latissime imperare coeperunt. Primus Regum fuit Abul Thessesin seu Texifus, qui sedem Regni poluit in urbe Achmed. Eius successor Iosephus, qui universam Africam, usque ad Aegyptum et Nigritarum regionern, sibi subiecit, traiectô in Hispaniam exercitu, pene universam occupavit, de quo Rodericus Toletanus in Histor. Hispan. et Saracen. condidit quoque urbem Marocum, quae ab eo tempore Regni sedes, desertâ Fessâ, elle coepit: Quomodo vero postea Almoravidas hps Almohadae everterint, diximus fupra. Vide Hornium. loc. cit. p. 470. et infra in voce Amoravii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”